Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber VII) lyrics

Published

0 240 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber VII) lyrics

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; Et nunc seruat honos sedem tuus, ossaque nomen Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat At pius exsequiis Aeneas rite solutis Aggere composito tumuli, postquam alta quierunt Aequora, tendit iter uelis portumque relinquit Aspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus Proxima Circaeae raduntur litora terrae Diues inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum Arguto tenuis percurrens pectine telas Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Uincla recusantum et sera sub nocte rudentum Saetigerique sues atque in praesepibus ursi Saeuire ac formae magnorum ululare luporum Quos hominum ex facie dea saeua potentibus herbis Induerat Circe in uultus ac terga ferarum Quae ne monstra pii paterentur talia Troes Delati in portus neu litora dira subirent Neptunus uentis impleuit uela secundis Atque fugam dedit et praeter uada feruida uexit Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis Cum uenti posuere omnisque repente resedit Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum Prospicit. hunc inter fluuio Tiberinus amoeno Uerticibus rapidis et multa flauus harena In mare prorumpit. uariae circumque supraque Adsuetae ripis uolucres et fluminis alueo Aethera mulcebant cantu lucoque uolabant Flectere iter sociis terraeque aduertere proras Imperat et laetus fluuio succedit opaco Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum Quis Latio antiquo fuerit status, aduena cla**em Cum primum Ausoniis exercitus appulit oris Expediam, et primae reuocabo exordia pugnae Tu uatem, tu, diua, mone. dicam horrida bella Dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo Maius opus moueo Rex arua Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor Filius huic fato diuum prolesque uirilis Nulla fuit, primaque oriens erepta iuuenta est Sola domum et tantas seruabat filia sedes Iam matura uiro, iam plenis nubilis annis Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, auis atauisque potens, quem regia coniunx Adiungi generum miro properabat amore; Sed uariis portenta deum terroribus obstant Laurus erat tecti medio in penetralibus altis Sacra comam multosque metu seruata per annos Quam pater inuentam, primas cum conderet arces Ipse ferebatur Phoebo sacra**e Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis Huius apes summum densae (mirabile dictu) Stridore ingenti liquidum trans aethera uectae Obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis Examen subitum ramo frondente pependit Continuo uates 'externum cernimus' inquit 'aduentare uirum et partis petere agmen easdem Partibus ex isdem et summa dominarier arce.' Praeterea, castis adolet dum altaria taedis Et iuxta genitorem astat Lauinia uirgo Uisa (nefas) longis comprendere crinibus ignem Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari Regalisque accensa comas, accensa coronam Insignem gemmis; tum fumida lumine fuluo Inuolui ac totis Volcanum spargere tectis Id uero horrendum ac uisu mirabile ferri: Namque fore inlustrem fama fatisque canebant Ipsam, sed populo magnum portendere bellum At rex sollicitus monstris oracula Fauni Fatidici genitoris, adit lucosque sub alta Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro Fonte sonat saeuamque exhalat opaca mephitim Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus In dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ouium sub nocte silenti Pellibus incubuit stratis somnosque petiuit Multa modis simulacra uidet uolitantia miris Et uarias audit uoces fruiturque deorum Conloquio atque imis Acheronta adfatur Auernis Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus Centum lanigeras mactabat rite bidentis Atque harum effultus tergo stratisque iacebat Uelleribus: subita ex alto uox reddita luco est: 'ne pete conubiis natam sociare Latinis O mea progenies, thalamis neu crede paratis; Externi uenient generi, qui sanguine nostrum Nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens Aspicit Oceanum, uertique regique uidebunt.' Haec responsa patris Fauni monitusque silenti Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus Sed circum late uolitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes Gramineo ripae religauit ab aggere cla**em Aeneas primique duces et pulcher Iulus Corpora sub ramis deponunt arboris altae Instituuntque dapes et adorea liba per herbam Subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) Et Cereale solum pomis agrestibus augent Consumptis hic forte aliis, ut uertere morsus Exiguam in Cererem penuria adegit edendi Et uiolare manu malisque audacibus orbem Fatalis crusti patulis nec parcere quadris: 'heus, etiam mensas consumimus?' inquit Iulus Nec plura, adludens. ea uox audita laborum Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore Eripuit pater ac stupefactus numine pressit Continuo 'salue fatis mihi debita tellus Uosque' ait 'o fidi Troiae saluete penates: Hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: "cum te, nate, fames ignota ad litora uectum Accisis coget dapibus consumere mensas Tum sperare domos defessus, ibique memento Prima locare manu molirique aggere tecta." Haec erat illa fames, haec nos suprema manebat Exitiis positura modum Quare agite et primo laeti cum lumine solis Quae loca, quiue habeant homines, ubi moenia gentis Uestigemus et a portu diuersa petamus Nunc pateras libate Ioui precibusque uocate Anchisen genitorem, et uina reponite mensis.' Sic deinde effatus frondenti tempora ramo Implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur Flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iouem Phrygiamque ex ordine matrem Inuocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto Intonuit, radiisque ardentem lucis et auro Ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem Diditur hic subito Troiana per agmina rumor Aduenisse diem quo debita moenia condant Certatim instaurant epulas atque omine magno Crateras laeti statuunt et uina coronant Postera cum prima lustrabat lampade terras Orta dies, urbem et finis et litora gentis Diuersi explorant: haec fontis stagna Numici Hunc Thybrim fluuium, hic fortis habitare Latinos Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni Centum oratores augusta ad moenia regis Ire iubet, ramis uelatos Palladis omnis Donaque ferre uiro pacemque exposcere Teucris Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur Pa**ibus. ipse humili designat moenia fossa Moliturque locum, primasque in litore sedes Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum Ardua cernebant iuuenes muroque subibant Ante urbem pueri et primaeuo flore iuuentus Exercentur equis domitantque in puluere currus Aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt: Cum praeuectus equo longaeui regis ad auris Nuntius ingentis ignota in ueste reportat Aduenisse uiros. ille intra tecta uocari Imperat et solio medius consedit auito Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici Horrendum siluis et religione parentum Hic sceptra accipere et primos attollere fascis Regibus omen erat; hoc illis curia templum Hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso Perpetuis soliti patres considere mensis Quin etiam ueterum effigies ex ordine auorum Antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus Uitisator curuam seruans sub imagine falcem Saturnusque senex Ianique bifrontis imago Uestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando uulnera pa**i Multaque praeterea sacris in postibus arma Captiui pendent currus curuaeque secures Et cristae capitum et portarum ingentia claustra Spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat Succinctus trabea laeuaque ancile gerebat Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx Aurea percussum uirga uersumque uenenis Fecit auem Circe sparsitque coloribus alas Tali intus templo diuum patriaque Latinus Sede sedens Teucros ad sese in tecta uocauit Atque haec ingressis placido prior edidit ore: 'dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem Et genus, auditique aduertitis aequore cursum) Quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis Litus ad Ausonium tot per uada caerula uexit? Siue errore uiae seu tempestatibus acti Qualia multa mari nautae patiuntur in alto Fluminis intrastis ripas portuque sedetis Ne fugite hospitium, neue ignorate Latinos Saturni gentem haud uinclo nec legibus aequam Sponte sua ueterisque dei se more tenentem Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardan*s Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum Aurea nunc solio stellantis regia caeli Accipit et numerum diuorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic uoce secutus: 'rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos Atra subegit hiems uestris succedere terris Nec sidus regione uiae litusue fefellit: Consilio hanc omnes animisque uolentibus urbem Adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam Extremo ueniens sol aspiciebat Olympo Ab Ioue principium generis, Ioue Dardana pubes Gaudet auo, rex ipse Iouis de gente suprema: Troius Aeneas tua nos ad limina misit Quanta per Idaeos saeuis effusa Mycenis Tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis Audiit et si quem tellus extrema refuso Summouet Oceano et si quem extenta plagarum Quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui Diluuio ex illo tot uasta per aequora uecti Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus Innocuum et cunctis undamque auramque patentem Non erimus regno indecores, nec uestra feretur Fama leuis tantique abolescet gratia facti Nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit Fata per Aeneae iuro dextramque potentem Siue fide seu quis bello est expertus et armis: Multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro Praeferimus manibus uittas ac uerba precantia) Et petiere sibi et uoluere adiungere gentes; Sed nos fata deum uestras exquirere terras Imperiis egere suis. hinc Dardan*s ortus Huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis uada sacra Numici Dat tibi praeterea fortunae parua prioris Munera, reliquias Troia ex ardente receptas Hoc pater Anchises auro libabat ad aras Hoc Priami gestamen erat cum iura uocatis More daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor uestes.' Talibus Ilionei dictis defixa Latinus Obtutu tenet ora soloque immobilis haeret Intentos uoluens oculos. nec purpura regem Picta mouet nec sceptra mouent Priameia tantum Quantum in conubio natae thalamoque moratur Et ueteris Fauni uoluit sub pectore sortem: Hunc illum fatis externa ab sede profectum Portendi generum paribusque in regna uocari Auspiciis, huic progeniem uirtute futuram Egregiam et totum quae uiribus occupet orbem Tandem laetus ait: 'di nostra incepta secundent Auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas Munera nec sperno: non uobis rege Latino Diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est Si iungi hospitio properat sociusque uocari Adueniat, uultus neue exhorrescat amicos: Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni Uos contra regi mea nunc mandata referte: Est mihi nata, uiro gentis quam iungere nostrae Non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo Monstra sinunt; generos externis adfore ab oris Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum Nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata Et reor et, si quid ueri mens augurat, opto.' Haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesepibus altis); Omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci Instratos ostro alipedes pictisque tapetis (aurea pectoribus demissa monilia pendent Tecti auro fuluum mandunt sub dentibus aurum) Absenti Aeneae currum geminosque iugalis Semine ab aetherio spirantis naribus ignem Illorum de gente patri quos daedala Circe Supposita de matre nothos furata creauit Talibus Aeneadae donis dictisque Latini Sublimes in equis redeunt pacemque reportant Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Saeua Iouis coniunx aurasque inuecta tenebat Et laetum Aenean cla**emque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno Moliri iam tecta uidet, iam fidere terrae Deseruisse rates: stetit acri fixa dolore Tum qua**ans caput haec effundit pectore dicta: 'heu stirpem inuisam et fatis contraria nostris Fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis Num capti potuere capi? num incensa cremauit Troia uiros? medias acies mediosque per ignis Inuenere uiam. at, credo, mea numina tandem Fessa iacent, odiis aut exsaturata quieui Quin etiam patria excussos infesta per undas Ausa sequi et profugis toto me opponere ponto Absumptae in Teucros uires caelique marisque Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid uasta Charybdis Profuit? optato conduntur Thybridis alueo Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem Immanem Lapithum ualuit, concessit in iras Ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae Quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem? Ast ego, magna Iouis coniunx, nil linquere inausum Quae potui infelix, quae memet in omnia uerti Uincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt Magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: Flectere si nequeo superos, Acheronta mouebo Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis Atque immota manet fatis Lauinia coniunx: At trahere atque moras tantis licet addere rebus At licet amborum populos exscindere regum Hac gener atque socer coeant mercede suorum: Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, uirgo Et Bellona manet te pronuba. nec face tantum Cisseis praegnas ignis enixa iugalis; Quin idem Veneri partus suus et Paris alter Funestaeque iterum recidiua in Pergama taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petiuit; Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese uertit in ora Tam saeuae facies, tot pullulat atra colubris Quam Iuno his acuit uerbis ac talia fatur: 'hunc mihi da proprium, uirgo sata Nocte, laborem Hanc operam, ne noster honos infractaue cedat Fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosue obsidere finis Tu potes unanimos armare in proelia fratres Atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis Funereasque inferre faces, tibi nomina mille Mille nocendi artes. fecundum concute pectus Dissice compositam pacem, sere crimina belli; Arma uelit poscatque simul rapiatque iuuentus.' Exim Gorgoneis Allecto infecta uenenis Principio Latium et Laurentis tecta tyranni Celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae Quam super aduentu Teucrum Turnique hymenaeis Femineae ardentem curaeque iraeque coquebant Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem Conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit Quo furibunda domum monstro permisceat omnem Ille inter uestis et leuia pectora lapsus Uoluitur attactu nullo, fallitque furentem Uipeream inspirans animam; fit tortile collo Aurum ingens coluber, fit longae taenia uittae Innectitque comas et membris lubricus errat Ac dum prima lues udo sublapsa ueneno Pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem Necdum animus toto percepit pectore flammam Mollius et solito matrum de more locuta est Multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis: 'exsulibusne datur ducenda Lauinia Teucris O genitor, nec te miseret nataeque tuique? Nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet Perfidus alta petens abducta uirgine praedo? At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas uexit ad urbes? Quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum Et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis Idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis Omnem equidem sceptris terram quae libera nostris Dissidet externam reor et sic dicere diuos Et Turno, si prima domus repetatur origo Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' His ubi nequiquam dictis experta Latinum Contra stare uidet, penitusque in uiscera lapsum Serpentis furiale malum totamque pererrat Tum uero infelix ingentibus excita monstris Immensam sine more furit lymphata per urbem Ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo Quem pueri magno in gyro uacua atria circum Intenti ludo exercent—ille actus habena Curuatis fertur spatiis; stupet inscia supra Impubesque man*s mirata uolubile buxum; Dant animos plagae: non cursu segnior illo Per medias urbes agitur populosque ferocis Quin etiam in siluas simulato numine Bacchi Maius adorta nefas maioremque orsa furorem Euolat et natam frondosis montibus abdit Quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur Euhoe Bacche fremens, solum te uirgine dignum Uociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos Te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem Fama uolat, furiisque accensas pectore matres Idem omnis simul ardor agit noua quaerere tecta Deseruere domos, uentis dant colla comasque; Ast aliae tremulis ululatibus aethera complent Pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas Ipsa inter medias flagrantem feruida pinum Sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos Sanguineam torquens aciem, toruumque repente Clamat: 'io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Si qua piis animis manet infelicis Amatae Gratia, si iuris materni cura remordet Soluite crinalis uittas, capite orgia mecum.' Talem inter siluas, inter deserta ferarum Reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi Postquam uisa satis primos acuisse furores Consiliumque omnemque domum uertisse Latini Protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis Audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae funda**e colonis Praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam Dictus auis, et nunc magnum manet Ardea nomen Sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis Iam mediam nigra carpebat nocte quietem Allecto toruam faciem et furialia membra Exuit, in uultus sese transformat anilis Et frontem obscenam rugis arat, induit albos Cum uitta crinis, tum ramum innectit oliuae; Fit Calybe Iunonis an*s templique sacerdos Et iuueni ante oculos his se cum uocibus offert: 'Turne, tot inca**um fusos patiere labores Et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes Abnegat, externusque in regnum quaeritur heres I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres Ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit Quare age et armari pubem portisque moueri Laetus in arua para, et Phrygios qui flumine pulchro Consedere duces pictasque exure carinas Caelestum uis magna iubet. rex ipse Latinus Ni dare coniugium et dicto parere fatetur Sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' Hic iuuenis uatem inridens sic orsa uicissim Ore refert: 'cla**is inuectas Thybridis undam Non, ut rere, meas effugit nuntius auris; Ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno Immemor est nostri Sed te uicta situ uerique effeta senectus O mater, curis nequiquam exercet, et arma Regum inter falsa uatem formidine ludit Cura tibi diuum effigies et templa tueri; Bella uiri pacemque gerent quis bella gerenda.' Talibus Allecto dictis exarsit in iras At iuueni oranti subitus tremor occupat artus Deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris Tantaque se facies aperit; tum flammea torquens Lumina cunctantem et quaerentem dicere plura Reppulit, et geminos erexit crinibus anguis Uerberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: 'en ego uicta situ, quam ueri effeta senectus Arma inter regum falsa formidine ludit Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum Bella manu letumque gero.' Sic effata facem iuueni coniecit et atro Lumine fumantis fixit sub pectore taedas Olli somnum ingens rumpit pauor, ossaque et artus Perfundit toto proruptus corpore sudor Arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; Saeuit amor ferri et scelerata insania belli Ira super: magno ueluti cum flamma sonore Uirgea suggeritur costis undantis aeni Exsultantque aestu latices, furit intus aquai Fumidus atque alte spumis exuberat amnis Nec iam se capit unda, uolat uapor ater ad auras Ergo iter ad regem polluta pace Latinum Indicit primis iuuenum et iubet arma parari Tutari Italiam, detrudere finibus hostem; Se satis ambobus Teucrisque uenire Latinisque Haec ubi dicta dedit diuosque in uota uocauit Certatim sese Rutuli exhortantur in arma Hunc decus egregium formae mouet atque iuuentae Hunc ataui reges, hunc claris dextera factis Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis Arte noua, speculata locum, quo litore pulcher Insidiis cursuque feras agitabat Iulus Hic subitam canibus rabiem Cocytia uirgo Obicit et noto naris contingit odore Ut ceruum ardentes agerent; quae prima laborum Causa fuit belloque animos accendit agrestis Ceruus erat forma praestanti et cornibus ingens Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum Nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent Armenta et late custodia credita campi Adsuetum imperiis soror omni Siluia cura Mollibus intexens ornabat cornua sertis Pectebatque ferum puroque in fonte lauabat Ille manum patiens mensaeque adsuetus erili Errabat siluis rursusque ad limina nota Ipse domum sera quamuis se nocte ferebat Hunc procul errantem rabidae uenantis Iuli Commouere canes, fluuio cum forte secundo Deflueret ripaque aestus uiridante leuaret Ipse etiam eximiae laudis succensus amore Ascanius curuo derexit spicula cornu; Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo Perque uterum sonitu perque ilia uenit harundo Saucius at quadripes nota intra tecta refugit Successitque gemens stabulis, questuque cruentus Atque imploranti similis tectum omne replebat Siluia prima soror palmis percussa lacertos Auxilium uocat et duros conclamat agrestis Olli (pestis enim tacitis latet aspera siluis) Improuisi adsunt, hic torre armatus obusto Stipitis hic grauidi nodis; quod cuique repertum Rimanti telum ira facit. uocat agmina Tyrrhus Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis Scindebat rapta spirans immane securi At saeua e speculis tempus dea nacta nocendi Ardua tecta petit stabuli et de culmine summo Pastorale canit signum cornuque recuruo Tartaream intendit uocem, qua protinus omne Contremuit nemus et siluae insonuere profundae; Audiit et Triuiae longe lacus, audiit amnis Sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini Et trepidae matres pressere ad pectora natos Tum uero ad uocem celeres, qua bucina signum Dira dedit, raptis concurrunt undique telis Indomiti agricolae, nec non et Troia pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis Derexere acies. non iam certamine agresti Stipitibus duris agitur sudibusue praeustis Sed ferro ancipiti decernunt atraque late Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent Sole lacessita et lucem sub nubila iactant: Fluctus uti primo coepit cum albescere uento Paulatim sese tollit mare et altius undas Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo Hic iuuenis primam ante aciem stridente sagitta Natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo Sternitur; haesit enim sub gutture uulnus et udae Uocis iter tenuemque inclusit sanguine uitam Corpora multa uirum circa seniorque Galaesus Dum paci medium se offert, iustissimus unus Qui fuit Ausoniisque olim ditissimus aruis: Quinque greges illi balantum, quina redibant Armenta, et terram centum uertebat aratris Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum Imbuit et primae commisit funera pugnae Deserit Hesperiam et caeli conuersa per auras Iunonem uictrix adfatur uoce superba: 'en, perfecta tibi bello discordia tristi; Dic in amicitiam coeant et foedera iungant Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros Hoc etiam his addam, tua si mihi certa uoluntas: Finitimas in bella feram rumoribus urbes Accendamque animos insani Martis amore Undique ut auxilio ueniant; spargam arma per agros.' Tum contra Iuno: 'terrorum et fraudis abunde est: Stant belli causae, pugnatur comminus armis Quae fors prima dedit sanguis nouus imbuit arma Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus Te super aetherias errare licentius auras Haud pater ille uelit, summi regnator Olympi Cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est Ipsa regam.' talis dederat Saturnia uoces; Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem supera ardua linquens Est locus Italiae medio sub montibus altis Nobilis et fama multis memoratus in oris Amsancti ualles; densis hunc frondibus atrum Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus Dat sonitum saxis et torto uertice torrens Hic specus horrendum et saeui spiracula Ditis Monstrantur, ruptoque ingens Acheronte uorago Pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys Inuisum numen, terras caelumque leuabat Nec minus interea extremam Saturnia bello Imponit regina manum. ruit omnis in urbem Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi Implorantque deos obtestanturque Latinum Turnus adest medioque in crimine caedis et igni Terrorem ingeminat: Teucros in regna uocari Stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli Tum quorum attonitae Baccho nemora auia matres Insultant thiasis (neque enim leue nomen Amatae) Undique collecti coeunt Martemque fatigant Ilicet infandum cuncti contra omina bellum Contra fata deum peruerso numine posc*nt Certatim regis circumstant tecta Latini; Ille uelut pelago rupes immota resistit Ut pelagi rupes magno ueniente fragore Quae sese multis circum latrantibus undis Mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum Saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga Uerum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas Consilium, et saeuae nutu Iunonis eunt res Multa deos aurasque pater testatus inanis 'frangimur heu fatis' inquit 'ferimurque procella! Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas O miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit Supplicium, uotisque deos uenerabere seris Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus Funere felici spolior.' nec plura locutus Saepsit se tectis rerumque reliquit habenas Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit, cum prima mouent in proelia Martem Siue Getis inferre manu lacrimabile bellum Hyrcanisue Arabisue parant, seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa: Sunt geminae Belli portae (sic nomine dic*nt) Religione sacrae et saeui formidine Martis; Centum aerei claudunt uectes aeternaque ferri Robora, nec custos absistit limine Ian*s Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae Ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino Insignis reserat stridentia limina consul Ipse uocat pugnas; sequitur tum cetera pubes Aereaque adsensu conspirant cornua rauco Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus More iubebatur tristisque recludere portas Abstinuit tactu pater auersusque refugit Foeda ministeria, et caecis se condidit umbris Tum regina deum caelo delapsa morantis Impulit ipsa manu portas, et cardine uerso Belli ferratos rumpit Saturnia postis Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis Puluerulentus equis furit; omnes arma requirunt Pars leuis clipeos et spicula lucida tergent Aruina pingui subiguntque in cote securis; Signaque ferre iuuat sonitusque audire tubarum Quinque adeo magnae positis incudibus urbes Tela nouant, Atina potens Tiburque superbum Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae Tegmina tuta cauant capitum flectuntque salignas Umbonum cratis; alii thoracas aenos Aut leuis ocreas lento duc*nt argento; Uomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri Cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis Cla**ica iamque sonant, it bello tessera signum; Hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis Ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem Loricam induitur fidoque accingitur ense Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete Qui bello exciti reges, quae quemque secutae Complerint campos acies, quibus Itala iam tum Floruerit terra alma uiris, quibus arserit armis; Et meministis enim, diuae, et memorare potestis; Ad nos uix tenuis famae perlabitur aura Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris Contemptor diuum Mezentius agminaque armat Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit excepto Laurentis corpore Turni; Lausus, equum domitor debellatorque ferarum Ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos Mille uiros, dignus patriis qui laetior esset Imperiis et cui pater haud Mezentius esset Post hoes insignem palma per gramina currum Uictoresque ostentat equos satus Hercule pulchro Pulcher Auentinus, clipeoque insigne paternum Centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram; Collis Auentini silua quem Rhea sacerdos Furtiuum partu sub luminis edidit oras Mixta deo mulier, postquam Laurentia uictor Geryone exstincto Tirynthius attigit arua Tyrrhenoque boues in flumine lauit Hiberas Pila manu saeuosque gerunt in bella dolones Et tereti pugnant mucrone ueruque Sabello Ipse pedes, tegimen torquens immane leonis Terribili impexum saeta cum dentibus albis Indutus capiti, sic regia tecta subibat Horridus Herculeoque umeros innexus amictu Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt Fratris Tiburti dictam cognomine gentem Catillusque acerque Coras, Argiua iuuentus Et primam ante aciem densa inter tela feruntur: Ceu duo nubigenae cum uertice montis ab alto Descendunt Centauri h*molen Othrymque niualem Linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens Silua locum et magno cedunt uirgulta fragore Nec Praenestinae fundator defuit urbis Volcano genitum pecora inter agrestia regem Inuentumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis: Quique altum Praeneste uiri quique arua Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida riuis Hernica saxa colunt, quos diues Anagnia pascis Quos Amasene pater. non illis omnibus arma Nec clipei currusue sonant; pars maxima glandes Liuentis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu, fuluosque lupi de pelle galeros Tegmen habent capiti; uestigia nuda sinistri Instituere pedis, crudus tegit altera pero At Messapus, equum domitor, Neptunia proles Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro Iam pridem resides populos desuetaque bello Agmina in arma uocat subito ferrumque retractat Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos Hi Soractis habent arces Flauiniaque arua Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos Ibant aequati numero regemque canebant: Ceu quondam niuei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe Pulsa palus Nec quisquam aeratas acies examine tanto Misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto Urgeri uolucrum raucarum ad litora nubem Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum Agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites Ereti man*s omnis oliuiferaeque Mutuscae; Qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini Qui Tetricae horrentis rupes montemque Seuerum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Ortinae cla**es populique Latini Quosque secans infaustum interluit Allia nomen: Quam multi Libyco uoluuntur marmore fluctus Saeuus ubi Orion hibernis conditur undis Uel cum sole nouo densae torrentur aristae Aut Hermi campo aut Lyciae flauentibus aruis Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis Curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis Mille rapit populos, uertunt felicia Baccho Ma**ica qui rastris, et quos de collibus altis Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta Aequora, quique Cales linquunt amnisque uadosi Accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque man*s. teretes sunt aclydes illis Tela, sed haec lento mos est aptare flagello Laeuas caetra tegit, falcati comminus enses Nec tu carminibus nostris indictus abibis Oebale, quem genera**e Telon Sebethide nympha Fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret Iam senior; patriis sed non et filius aruis Contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus Quique Rufras Batulumque tenent atque arua Celemnae Et quos maliferae despectant moenia Abellae Teutonico ritu soliti torquere cateias; Tegmina quis capitum raptus de subere cortex Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis Et te montosae misere in proelia Nersae Vfens, insignem fama et felicibus armis Horrida praecipue cui gens adsuetaque multo Uenatu nemorum, duris Aequicula glaebis Armati terram exercent semperque recentis Conuectare iuuat praedas et uiuere rapto Quin et Marruuia uenit de gente sacerdos Fronde super galeam et felici comptus oliua Archippi regis missu, fortissimus Vmbro Uipereo generi et grauiter spirantibus hydris Spargere qui somnos cantuque manuque solebat Mulcebatque iras et morsus arte leuabat Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum Eualuit neque eum iuuere in uulnera cantus Somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae Te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda Te liquidi fleuere lacus Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello Virbius, insignem quem mater Aricia misit Eductum Egeriae lucis umentia circum Litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte nouercae Occiderit patriasque explerit sanguine poenas Turbatis distractus equis, ad sidera rursus Aetheria et superas caeli uenisse sub auras Paeoniis reuocatum herbis et amore Dianae Tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad lumina surgere uitae Ipse repertorem medicinae talis et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas At Triuia Hippolytum secretis alma recondit Sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat Solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum Exigeret uersoque ubi nomine Virbius esset Unde etiam templo Triuiae lucisque sacratis Cornipedes arcentur equi, quod litore currum Et iuuenem monstris pauidi effudere marinis Filius ardentis haud setius aequore campi Exercebat equos curruque in bella ruebat Ipse inter primos praestanti corpore Turnus Uertitur arma tenens et toto uertice supra est Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis; Tam magis illa fremens et tristibus effera flammis Quam magis effuso crudesc*nt sanguine pugnae At leuem clipeum sublatis cornibus Io Auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos Argumentum ingens, et custos uirginis Argus Caelataque amnem fundens pater Inachus urna Insequitur nimbus peditum clipeataque totis Agmina densentur campis, Argiuaque pubes Auruncaeque man*s, Rutuli ueteresque Sicani Et Sacranae acies et picti scuta Labici; Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent uomere collis Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus aruis Praesidet et uiridi gaudens Feronia luco; Qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas Quaerit iter uallis atque in mare conditur Vfens Hoes super aduenit Volsca de gente Camilla Agmen agens equitum et florentis aere cateruas Bellatrix, non illa colo calathisue Mineruae Femineas adsueta man*s, sed proelia uirgo Dura pati cursuque pedum praeuertere uentos Illa uel intactae segetis per summa uolaret Gramina nec teneras cursu laesisset aristas Uel mare per medium fluctu suspensa tumenti Ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas Illam omnis tectis agrisque effusa iuuentus Turbaque miratur matrum et prospectat euntem Attonitis inhians animis ut regius ostro Uelet honos leuis umeros, ut fibula crinem Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram Et pastoralem praefixa cuspide myrtum