Ovid - "Baucis and Philemon" - Metamorphoses VIII.616-724 lyrics

Published

0 376 0

Ovid - "Baucis and Philemon" - Metamorphoses VIII.616-724 lyrics

Baucis and Philemon Metamorphoses VIII.616-724 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex animo maturus et aevo, sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quicquid superi voluere, peractum est, quoque minus dubites, tiliae contermina quercus 620 collibus est Phrygiis modico circumdata muro; ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus misit in arva suo quondam regnata parenti. haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; 625 Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae; tamen una recepit, parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, 630 sed pia Baucis an*s parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo; nec refert, dominos illic famulosne requiras: 635 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates summissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili; cui superiniecit textum rude sedula Baucis 640 inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit parvoque admovit aeno, 645 quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca levat ille bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis. 650 interea medias fallunt sermonibus horas concutiuntque torum de molli fluminis ulva 655 inpositum lecto sponda pedibusque salignis. vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno. adcubuere dei. mensam succincta tremensque 660 ponit an*s, mensae sed erat pes tertius inpar: testa parem fecit; quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece 665 intibaque et radix et lactis ma**a coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque f*go pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris; 670 parva mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis: hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris 675 et de purpureis conlectae vitibus uvae, candidus in medio favus est; super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas. 'Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: 680 attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. unicus anser erat, minimae custodia villae: quem dis hospitibus domini mactare parabant; 685 ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos: superi vetuere necari "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius 690 esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul!" parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo. tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta 695 missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnae, 700 stramina flavesc*nt aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. talia tum placido Saturnius edidit ore: "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus 705 iudicium superis aperit commune Philemon: "esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus, et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa." 710 vota fides sequitur: templi tutela fuere, donec vita data est; annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. 715 iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino vicinos corpore truncos. 720 haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent) narravere senes; equidem pendentia vidi serta super ramos ponensque recentia dixi "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."'