Lucretius - De Rerum Natura III 940-1094 lyrics

Published

0 56 0

Lucretius - De Rerum Natura III 940-1094 lyrics

sin ea quae fructus cumque es periēre profusa uitaque in offensust, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius uitae finem facis atque laboris? nam tibi praeterea quod machiner inueniamque, quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper. si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si perges uiuendo uincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus', quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et ueram uerbis exponere causam? grandior hic uero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et uoce increpet acri: 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas. omnia perfunctus uitai praemia marces; sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque uita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?' iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque; cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest. nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra; materies opus est, ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur; nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque. sic alid ex alio numquam desistet oriri uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. respice item quam nil ad nos ante acta uetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. hoc igitur speculum nobis natura futuri temporis exponit post mortem denique nostram. numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur quicquam, non omni somno securius exstat? atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis. nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, ca**a formidine torpens; sed magis in uita diuom metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors. nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto. quam libet immani proiectu corporis exstet, qui non sola nouem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem, non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem quem uolucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quauis scindunt cuppedine curae. Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saeuasque secures imbibit et semper uictus tristisque recedit. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est aduerso nixantem trudere monte saxum, quod tamen [e] summo iam uertice rusum uoluitur et plani raptim petit aequora campi. deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt nobis annorum tempora, circum cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores, nec tamen explemur uitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in uas, quod tamen expleri nulla ratione potestur. Cerberus et Furiae iam uero et lucis egestas, Tartarus horriferos eructans faucibus aestus! qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto; sed metus in uita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, uerbera carnifices robur pix lammina taedae; quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis, nec uidet interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis, atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant. hic Acherusia fit stultorum denique uita. hoc etiam tibi tute interdum dicere possis. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit, qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum strauit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lucunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest. denique Democritum post quam matura uetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obuius optulit ipse. ipse Epicurus obit decurso lumine uitae, qui genus humanum ingenio superauit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol. tu uero dubitabis et indignabere obire? mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti, qui somno partem maiorem conteris aeui, et uiligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris ca**a formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore uagaris.' si possent homines, proinde ac sentire uidentur pondus inesse animo, quod se grauitate fatiget, e quibus id fiat causis quoque noscere et unde tanta mali tam quam moles in pectore constet, haut ita uitam agerent, ut nunc plerumque uidemus quid sibi quisque uelit nescire et quaerere semper, commutare locum, quasi onus deponere possit. exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque [reuertit>, quippe foris nihilo melius qui sentiat esse. currit agens mannos ad uillam praecipitanter auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; oscitat extemplo, tetigit cum limina uillae, aut abit in somnum grauis atque obliuia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque reuisit. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit, effugere haut potis est: ingratius haeret et odit propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si uideat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manendo. denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit uitai tanta cupido? certe equidem finis uitae mortalibus adstat nec deuitari letum pote, quin obeamus. praeterea uersamur ibidem atque insumus usque nec noua uiuendo procuditur ulla uoluptas; sed dum abest quod auemus, id exsuperare uidetur cetera; post aliud, cum contigit illud, auemus et sitis aequa tenet uitai semper hiantis. posteraque in dubiost fortunam quam uehat aetas, quidue ferat nobis casus quiue exitus instet. nec prorsum uitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare ualemus, quo minus esse diu possimus forte perempti. proinde licet quod uis uiuendo condere saecla, mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit, nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem uitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.