Livy - Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts) lyrics

Published

0 157 0

Livy - Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts) lyrics

Hannibal a Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit [c]. Tum, quamquam fama prius praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nives caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torpida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanima omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt [c]. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani [c]. Hannibal consistere signa iussit [c]; Gallisque ad visenda loca praemissis, castra quam extentissima potest valle locat [c]. Die deinde simulando aliud quam quod paratur consumpto, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasquesensit custodias, ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim anguistias evadit iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit [c]. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum incedere coepit [c]. Iam montani, signo dato, ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua supra caput imminentes, alios via transire hostes [c]; diversis rupibus,iuisxta in vias ac devia adsueti, decurrunt [c]. Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnatabantur, plusque inter ipsos, sibis quoque tendente ut periculou primus evaderet, quam cum hostibus certaminis erat [c]. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adea consternabantur ut strage ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent [c]; multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, inimmensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed, ruinae maxime modo, iumenta cum oneribus devolvebantur [c]. Quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit ne tumultum ac trepidationem augeret. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur [c]. Castellum inde, quod caput eius regionis erat, viculos capit et captivo cibo ac percoribus per triduum exercitum aluit [c]. HAVING PASSED THE SUMMIT OF THE ALPS, HANNIBAL SHOWS HIS MEN THE PO VALLEY SPREADING SOUTHWARD. Nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores [c]. Biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus [c]; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere [c]. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adiecit [c]. Per omnia nive oppleta cum, signis prima luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, praegressus signa, Hannibal in promuntorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae: cetera plana, proclivia fore [c]; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros [c]. Procedere inde agmen coepit, iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus [c]. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, difficilius fuit [c]. Omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat ut non sustinere se a lapsu possent [c].