Julius Caesar - De Bello Gallico 5.38 lyrics

Published

0 129 0

Julius Caesar - De Bello Gallico 5.38 lyrics

1 Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque subsequi iubet. 2 Re demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant: 3 interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; 4 nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.