Virgil - Aeneid VIII - Latin lyrics

Published

0 320 0

Virgil - Aeneid VIII - Latin lyrics

Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus 5 effera. ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus agros. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros, 10 advectum Aenean cla**i victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat, multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen: quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur, 15 eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 20 in partisque rapit varias perque omnia versat, sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti. 25 nox erat et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat, cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. 30 huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus (eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo), tum sic adfari et curas his demere dictis: 35 'O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates. neu belli terrere minis; tumor omnis et irae 40 concessere deum. iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit, alba solo recubans, albi circum ubera nati. 45 [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,] ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat expedias victor, paucis (adverte) docebo. 50 Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Evandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. hi bellum adsidue duc*nt cum gente Latina; 55 hos castris adhibe socios et foedera iunge. ipse ego te ripis et recto flumine ducam, adversum remis superes subvectus ut amnem. surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces, iramque minasque 60 supplicibus supera votis. mihi victor honorem persolves. ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.' 65 Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac talis effundit ad aethera voces: 70 'Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis, 75 semper honore meo, semper celebrabere donis corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum. adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat, geminasque legit de cla**e biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis. 80 Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum, candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus; quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85 Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 90 labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus, variisque teguntur 95 arboribus, viridisque secant placido aequore silvas. sol medium caeli conscenderat igneus orbem cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Evandrus habebat. 100 ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105 tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitos incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 110 sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse, et procul e tumulo: 'iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit. 'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?' tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115 paciferaeque manu ramum praetendit olivae: 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Evandrum petimus. ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 120 obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit; progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125 Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130 sed mea me virtus et sancta oracula divum cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem. Dardan*s, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135 advehitur Teucros; Electram maximus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbis. vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140 idem Atlas generat caeli qui sidera tollit. sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. his fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. 145 gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant nihil afore credunt quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, et mare quod supra teneant quodque adluit infra. accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150 pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! ut verba parentis 155 et vocem Anchisae magni vultumque recordor! nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum Salamina petentem protinus Arcadiae gelidos invisere finis. tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160 mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram; accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165 ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam, frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, 170 auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175 pocula gramineoque viros locat ipse sedili, praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno. tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris 180 dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. uescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Evandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, 185 has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190 disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. hic spelunca fuit vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; semperque recenti 195 caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. huic monstro Volcan*s erat pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200 auxilium adventumque dei. nam maximus ultor tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205 aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas. atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum 210 indiciis raptor saxo occultabat opaco; quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis 215 impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. hic vero Alcidae furiis exarserat atro felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum 220 robur, et aerii cursu petit ardua montis. tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225 deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. ter totum fervidus ira 230 lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. stabat acuta silex praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235 hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avulsam solvit radicibus, inde repente impulit; impulsu quo maximus intonat aether, dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240 at specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae, non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245 cernatur, trepident immisso lumine Manes. ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit, omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250 ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255 non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260 elisos oculos et siccum sanguine guttur. panditur extemplo foribus domus atra revulsis abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265 terribilis oculos, vultum villosaque saetis pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis. ex illo celebratus honos laetique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri 270 hanc aram luco statuit, quae maxima semper dicetur nobis et erit quae maxima semper. quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris, communemque vocate deum et date vina volentes.' 275 dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit, et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur. Devexo interea propior fit Vesper Olympo. 280 iamque sacerdotes primusque Potitius ibant pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. tum Salii ad cantus incensa altaria circum 285 populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit anguis, ut bello egregias idem disiecerit urbes, 290 Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit. 'tu nubigenas, invicte, bimembris Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. 295 te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus arduus arma tenens; non te rationis egentem Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. 300 salve, vera Iovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. consonat omne nemus strepitu collesque resultant. 305 Exim se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo, et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat. miratur facilisque oculos fert omnia circum 310 Aeneas, capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum. tum rex Evandrus Romanae conditor arcis: 'haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, 315 quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. 320 is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit, Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula: sic placida populos in pace regebat, 325 deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. tum man*s Ausonia et gentes venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus; tum reges asperque immani corpore Thybris, 330 a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim diximus; amisit verum vetus Albula nomen. me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis, matrisque egere tremenda 335 Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.' Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340 Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. nec non et sacri monstrat nemus Argileti 345 testaturque locum et letum docet hospitis Argi. hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. 350 'hoc nemus, hunc' inquit 'frondoso vertice collem (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret. haec duo praeterea disiectis oppida muris, 355 reliquias veterumque vides monimenta virorum. hanc Ian*s pater, hanc Saturnus condidit arcem; Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Evandri, pa**imque armenta videbant 360 Romanoque foro et lautis mugire Carinis. ut ventum ad sedes, 'haec' inquit 'limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo, rebusque veni non asper egenis.' 365 dixit, et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae: nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 370 Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum aspirat amorem: 'dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, 375 non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx, inca**umve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis, et durum Aeneae flevissem saepe laborem. 380 nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 385 ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.' dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit, 390 non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos; sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. tum pater aeterno fatur devinctus amore: 'quid causas petis ex alto? fiducia cessit 395 quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset; nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 400 quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.' ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit 405 coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis 410 noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos: haud secus ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. 415 insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus auditi referunt gemitus, striduntque cavernis 420 stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. 425 his informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars imperfecta manebat. tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri. 430 fulgores nunc terrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. parte alia Marti currumque rotasque volucris instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 435 certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona desecto vertentem lumina collo. 'tollite cuncta' inquit 'coeptosque auferte labores, Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: 440 arma acri facienda viro. nunc viribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. praecipitate moras.' nec plura effatus, at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem sortiti. fluit aes rivis aurique metallum 445 vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit. ingentem clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbis impediunt. alii ventosis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 450 aera lacu; gemit impositis incudibus antrum; illi inter sese multa vi bracchia tollunt in numerum, versantque tenaci forcipe ma**am. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Evandrum ex humili tecto lux suscitat alma 455 et matutini volucrum sub culmine cantus. consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis. tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem demissa ab laeva pantherae terga retorquens. 460 nec non et gemini custodes limine ab alto praecedunt gressumque canes comitantur erilem. hospitis Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros. nec minus Aeneas se matutinus agebat; 465 filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. congressi iungunt dextras mediisque residunt aedibus et licito tandem sermone fruuntur. rex prior haec: 'maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam 470 res equidem Troiae victas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium pro nomine tanto exiguae vires; hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis 475 iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. 480 hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saevis tenuit Mezentius armis. quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera? di capiti ipsius generique reservent! mortua quin etiam iungebat corpora vivis 485 componens manibusque man*s atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat. at fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, 490 obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros confugere et Turni defendier hospitis armis. ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis, regem ad supplicium praesenti Marte reposc*nt. 495 his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. toto namque fremunt condensae litore puppes signaque ferre iubent, retinet longaevus haruspex fata canens: "o Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem 500 fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem: externos optate duces." tum Etrusca resedit hoc acies campo monitis exterrita divum. ipse oratores ad me regnique coronam 505 cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium seraeque ad fortia vires. natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 510 hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis et generi fatum indulget, quem numina posc*nt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro 515 militiam et grave Martis opus, tua cernere facta adsuescat, primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.' Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant 520 Aeneas Anchisiades et fidus Achates, multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. namque improviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit et ruere omnia visa repente, 525 Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens. arma inter nubem caeli in regione serena per sudum rutilare vident et pulsa tonare. obstipuere animis alii, sed Troius heros 530 agnovit sonitum et divae promissa parentis. tum memorat: 'ne vero, hospes, ne quaere profecto quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras 535 laturam auxilio. heu quantae miseris caedes Laurentibus instant! quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas scuta virum galeasque et fortia corpora volves, Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.' 540 Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat, hesternumque larem parvosque penatis laetus adit; mactat lectas de more bidentis Evandrus pariter, pariter Troiana iuventus. 545 post hinc ad navis graditur sociosque revisit, quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantis virtute legit; pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. 550 dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva; duc*nt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis. Fama volat paruam subito vulgata per urbem ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis. 555 vota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor et maior Martis iam apparet imago. tum pater Evandrus dextram complexus euntis haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur: 'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560 qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat, terna arma movenda— 565 ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 570 funera, tam multis vidua**et civibus urbem. at vos, o superi, et divum tu maxime rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces. si numina vestra incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 575 si visurus eum vivo et venturus in unum, vitam oro, patior quemvis durare laborem. sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris, nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam, dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 580 dum te, care puer, mea sola et sera voluptas, complexu teneo, gravior neu nuntius auris vulneret.' haec genitor digressu dicta supremo fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant. Iamque adeo exierat portis equitatus apertis 585 Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas it medio chlamyde et pictis conspectus in armis, qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, 590 extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas. olli per dumos, qua proxima meta viarum, armati tendunt; it clamor, et agmine facto 595 quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum. est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione patrum late sacer; undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. Silvano fama est veteres sacra**e Pelasgos, 600 arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos. haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle videri iam poterat legio et latis tendebat in arvis. 605 huc pater Aeneas et bello lecta iuventus succedunt, fessique et equos et corpora curant. At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in valle reducta ut procul egelido secretum flumine vidit, 610 talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: 'en perfecta mei promissa coniugis arte munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.' dixit, et amplexus nati Cytherea petivit, 615 arma sub adversa posuit radiantia quercu. ille deae donis et tanto laetus honore expleri nequit atque oculos per singula voluit, miraturque interque man*s et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem, 620 fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem, sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget; tum levis ocreas electro auroque recocto, hastamque et clipei non enarrabile textum. 625 illic res Italas Romanorumque triumphos haud vatum ignarus venturique inscius aevi fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella. fecerat et viridi fetam Mavortis in antro 630 procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 635 consessu caveae, magnis Circensibus actis, addiderat, subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis. post idem inter se posito certamine reges armati Iovis ante aram paterasque tenentes 640 stabant et caesa iungebant foedera porca. haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!), raptabatque viri mendacis viscera Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. 645 nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat; Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles 650 et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis. in summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. atque hic auratis volitans argenteus anser 655 porticibus Gallos in limine adesse canebat; Galli per dumos aderant arcemque tenebant defensi tenebris et dono noctis opacae. aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla 660 auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis. hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem 665 pilentis matres in mollibus. hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem. 670 haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano, et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant. in medio cla**is aeratas, Actia bella, 675 cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus. hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas 680 laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus. parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona. hinc ope barbarica variisque Antonius armis, 685 victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum virisque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. una omnes ruere ac totum spumare reductis convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. 690 alta petunt; pelago credas innare revulsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant. stuppea flamma manu telisque volatile ferrum spargitur, arva nova Neptunia caede rubesc*nt. 695 regina in mediis patrio vocat agmina sistro, necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent. saevit medio in certamine Mavors 700 caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum intendebat Apollo desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 705 omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei. ipsa videbatur ventis regina vocatis vela dare et laxos iam iamque immittere funis. illam inter caedes pallentem morte futura fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri, 710 contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos. at Caesar, triplici invectus Romana triumpho moenia, dis Italis votum immortale sacrabat, 715 maxima ter centum totam delubra per urbem. laetitia ludisque viae plausuque fremebant; omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras terram caesi stravere iuvenci. ipse sedens niveo candentis limine Phoebi 720 dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; incedunt victae longo ordine gentes, quam variae linguis, habitu tam vestis et armis. hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 725 finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet 730 attollens umero famamque et fata nepotum. (Source for text: The Latin Library http://www.thelatinlibrary.com/vergil/aen8.shtml )