Soundtracks - Dies Irae (Sequentia) by Aurora Surgit, Alessio Randon lyrics

Published

0 413 0

Soundtracks - Dies Irae (Sequentia) by Aurora Surgit, Alessio Randon lyrics

Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla, teste David cum Sibylla. Quantus tremor est futurus, quando judex est venturus, cuncta stricte discussurus! Tuba mirum spargens sonum per sepulcra regionum, coget omnes ante thronum. Mors stupebit et natura, cum resurget creatura, judicanti responsura. Liber scriptus proferetur, in quo totum continetur, unde mundus judicetur. Judex ergo cum sedebit, quidquid latet, apparebit, nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus? quem patronum rogaturus, cum vix justus sit securus? Rex tremendae majestatis, qui salvandos savas gratis, salve me, fons pietatis. Recordare, Jesu pie, quod sum causa tuae viae; ne me perdas illa die. Quaerens me, sedisti la**us, redemisti crucem pa**us; tantus labor non sit ca**us. Juste judex ultionis, donum fac remissionis ante diem rationis. Ingemisco, tamquam reus: culpa rubet vultus meus; supplicanti parce, Deus Qui Mariam absolvisti, et latronem exaudisti, mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, sed tu, bonus, fac benigne, ne perenni cremer igne. Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra. Confutatis maledictis, flammis acribus addictis, voca me cum benedictus. Oro supplex et acclinis, cor contritum quasi cinis, gere curam mei finis. Lacrimosa dies illa, qua resurget ex favilla judicandus h*mo reus. Huic ergo parce, Deus, pie Jesu Domine, dona eis requiem. Amen.