Romowe Rikoito - Fons Aeternae Juventutis lyrics

Published

0 267 0

Romowe Rikoito - Fons Aeternae Juventutis lyrics

Franciscae meae laudes Novis te cantabo chordis O novelletum quod ludis In solitudine cordis Esto sertis implicata Ô femina delicata Per quam solvuntur peccata! Sicut beneficum Lethe Hauriam oscula de te Quae imbuta es magnete Quum vitiorum tempegtas Turbabat omnes semitas Apparuisti, Deitas Velut stella salutaris In naufragiis amaris Suspendam cor tuis aris! Piscina plena virtutis Fons æternæ juventutis Labris vocem redde mutis! Quod erat spurcum, cremasti Quod rudius, exaequasti Quod debile, confirmasti In fame mea taberna In nocte mea lucerna Recte me semper guberna Adde nunc vires viribus Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus! Meos circa lumbos mica O castitatis lorica Aqua tincta seraphica Patera gemmis corusca Panis salsus, mollis esca Divinum vinum, Francisca!