Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber XII) lyrics

Published

0 259 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid (Liber XII) lyrics

Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos defecisse uidet, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in aruis saucius ille graui uenantum uulnere pectus tum demum mouet arma leo, gaudetque comantis excutiens ceruice toros fixumque latronis impauidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus accenso gliscit uiolentia Turno. tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignaui Aeneadae, nec quae pepigere recusent: congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus. aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat uictos, cedat Lauinia coniunx.' Olli sedato respondit corde Latinus: 'o praestans animi iuuenis, quantum ipse feroci uirtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus aruis nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri: me natam nulli ueterum sociare procorum fas erat, idque omnes diuique hominesque canebant. uictus amore tui, cognato sanguine uictus coniugis et maestae lacrimis, uincla omnia rupi; promissam eripui genero, arma impia sumpsi. ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, uides, quantos primus patiare labores. bis magna uicti pugna uix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. quo referor totiens? quae mentem insania mutat? si Turno exstincto socios sum ascire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!) prodiderim, natam et conubia nostra petentem? respice res bello uarias, miserere parentis longaeui, quem nunc maestum patria Ardea longe diuidit.' haudquaquam dictis uiolentia Turni flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo. ut primum fari potuit, sic institit ore: 'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci. et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus, et nostro sequitur de uulnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et uanis sese occulat umbris.' At regina noua pugnae conterrita sorte flebat et ardentem generum moritura tenebat: 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit. unum oro: desiste manum committere Teucris. qui te cumque manent isto certamine casus et me, Turne, manent; simul haec inuisa relinquam lumina nec generum Aenean captiua uidebo.' accepit uocem lacrimis Lauinia matris flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo ueluti uiolauerit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa, talis uirgo dabat ore colores. illum turbat amor figitque in uirgine uultus; ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam: 'ne, quaeso, ne me lacrimis neue omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, o mater; neque enim Turno mora libera mortis. nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer. cum primum crastina caelo puniceis inuecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lauinia campo.' Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit, poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore niues anteirent, cursibus auras. circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cauis et colla comantia pectunt. ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris, simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae, ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. exim quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus astabat, ualidam ui corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, qua**atque trementem uociferans: 'nunc, o numquam frustrata uocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor, te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus loricamque manu ualida lacerare reuulsam semiuiri Phrygis et foedare in puluere crinis uibratos calido ferro murraque madentis.' his agitur furiis, totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis, mugitus ueluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet aut irasci in cornua temptat arboris obnixus trunco, uentosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis saeuus in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum. tum socios maestique metum solatur Iuli fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre uiros et pacis dicere leges. Postera uix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt Solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique uiri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. alii fontemque ignemque ferebant uelati limo et uerbena tempora uincti. procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis Tyrrhenusque ruit uariis exercitus armis, haud secus instructi ferro quam si aspera Martis pugna uocet. nec non mediis in milibus ipsi ductores auro uolitant ostroque superbi, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles; utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. tum studio effusae matres et uulgus inermum inualidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus astant. At Iuno ex summo (qui nunc Alban*s habetur; tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti) prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. extemplo Turni sic est adfata sororem diua deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro uirginitate sacrauit): 'nympha, decus fluuiorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iouis ingratum ascendere cubile, praetulerim caelique libens in parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. qua uisa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi; nunc iuuenem imparibus uideo concurrere fatis, Parcarumque dies et uis inimica propinquat. non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. tu pro germano si quid praesentius audes, perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.' uix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit terque quaterque manu pectus percussit honestum. 'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno: 'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti; aut tu bella cie conceptumque excute foedus. auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam uulnere mentis. Interea reges ingenti mole Latinus quadriiugo uehitur curru (cui tempora circum aurati bis s** radii fulgentia cingunt, Solis aui specimen), bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro. hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in ueste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem attulit admouitque pecus flagrantibus aris. illi ad surgentem conuersi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum, paterisque altaria libant. Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: 'esto nunc Sol testis et haec mihi terra uocanti, quam propter tantos potui perferre labores, et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx (iam melior, iam, diua, precor), tuque inclute Mauors, cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; fontisque fluuiosque uoco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors uictoria Turno, conuenit Euandri uictos discedere ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferroue haec regna lacessent. sin nostrum adnuerit nobis uictoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae inuictae gentes aeterna in foedera mittant. sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent urbique dabit Lauinia nomen.' Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram: 'haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem, uimque deum infernam et duri sacraria Ditis; audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit. tango aras, medios ignis et numina testor: nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, quo res cumque cadent; nec me uis ulla uolentem auertet, non, si tellurem effundat in undas diluuio miscens caelumque in Tartara soluat, ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat) 'numquam fronde leui fundet uirgulta nec umbras, cum semel in siluis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis man*s aere decoro inclusit patribusque dedit gestare Latinis.' talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum. tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et uiscera uiuis eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras. At uero Rutulis impar ea pugna uideri iamdudum et uario misceri pectora motu, tum magis ut propius cernunt non uiribus aequos. adiuuat incessu tacito progressus et aram suppliciter uenerans demisso lumine Turnus pubentesque genae et iuuenali in corpore pallor. quem simul ac Iuturna soror crebrescere uidit sermonem et uulgi uariare labantia corda, in medias acies formam adsimulata Camerti, cui genus a proauis ingens clarumque paternae nomen erat uirtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit uarios ac talia fatur: 'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? numerone an uiribus aequi non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt, fatalisque man*s, infensa Etruria Turno: uix hostem, alterni si congrediamur, habemus. ille quidem ad superos, quorum se deuouet aris, succedet fama uiuusque per ora feretur; nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus aruis.' Talibus incensa est iuuenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur: ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma uolunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. his aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbauit mentes Italas monstroque fefellit. namque uolans rubra fuluus Iouis ales in aethra litoreas agitabat auis turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. arrexere animos Itali, cunctaeque uolucres conuertunt clamore fugam (mirabile uisu), aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec ui uictus et ipso pondere defecit praedamque ex unguibus ales proiecit fluuio, penitusque in nubila fugit. Tum uero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque man*s, primusque Tolumnius augur 'hoc erat, hoc uotis' inquit 'quod saepe petiui. accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, o miseri, quos improbus aduena bello territat inualidas ut auis, et litora uestra ui populat. petet ille fugam penitusque profundo uela dabit. uos unanimi densete cateruas et regem uobis pugna defendite raptum.' dixit, et aduersos telum contorsit in hostis procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. hasta uolans, ut forte nouem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo balteus et laterum iuncturas fibula mordet, egregium forma iuuenem et fulgentibus armis, transadigit costas fuluaque effundit harena. at fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere diuos. infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem Tyrrhenum Aulesten, auidus confundere foedus, aduerso proterret equo; ruit ille recedens et miser oppositis a tergo inuoluitur aris in caput inque umeros. at feruidus aduolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo grauiter ferit atque ita fatur: 'hoc habet, haec melior magnis data uictima diuis.' concurrunt Itali spoliantque calentia membra. obuius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et uenienti Ebyso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus caesariem laeua turbati corripit hostis impressoque genu nitens terrae applicat ipsum; sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum pastorem primaque acie per tela ruentem ense sequens nudo superimminet; ille securi aduersi frontem mediam mentumque reducta dissicit et sparso late rigat arma cruore. olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore uocabat: 'quo ruitis? quaeue ista repens discordia surgit? o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes compositae leges. mihi ius concurrere soli; me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' has inter uoces, media inter talia uerba ecce uiro stridens alis adlapsa sagitta est, incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, attulerit; pressa est insignis gloria facti, nec sese Aeneae iactauit uulnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine uidit turbatosque duces, subita spe feruidus ardet; poscit equos atque arma simul, saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. multa uirum uolitans dat fortia corpora leto. seminecis uoluit multos: aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mauors clipeo increpat atque furentis bella mouens immittit equos, illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsu Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos mixtaque cruor calcatur harena. iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornauerat armis uel conferre manum uel equo praeuertere uentos. Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine auum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio nec equis aspirat Achilli. hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante leui iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque superuenit, et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit: 'en agros et, quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.' huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum ceruice Thymoeten. ac uelut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua uenti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque uiam secat, agmina cedunt conuersaeque ruunt acies; fert impetus ipsum et cristam aduerso curru quatit aura uolantem. non tulit instantem Phegeus animisque frementem obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat uulnere corpus. ille tamen clipeo obiecto conuersus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat, cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum alternos longa nitentem cuspide gressus. saeuit et infracta luctatur harundine telum eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit: ense secent lato uulnus telique latebram rescindant penitus, seseque in bella remittant. iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. ille, ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artis. stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis. ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum stare uident: subeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus indigno nati concussa dolore dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae. hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans, spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. fouit ea uulnus lympha longaeuus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo uulnere sanguis. iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque nouae rediere in pristina uires. 'arma citi properate uiro! quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos accendit in hostem. 'non haec humanis opibus, non arte magistra proueniunt, neque te, Aenea, mea dextera seruat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' ille auidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: 'disce, puer, uirtutem ex me uerumque laborem, fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. tu facito, mox cum matura adoleuerit aetas, sis memor et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et auunculus excitet Hector.' Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis turba fluit castris. tum caeco puluere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. uidit ab aduerso uenientis aggere Turnus, uidere Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos audiit agnouitque sonum et tremefacta refugit. ille uolat campoque atrum rapit agmen aperto. qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium (miseris, heu, praescia longe horresc*nt corda agricolis: dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late), ante uolant sonitumque ferunt ad litora uenti: talis in aduersos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. ferit ense grauem Thymbraeus Osirim, Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Vfentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in aduersos telum qui torserat hostis. tollitur in caelum clamor, uersique uicissim puluerulenta fuga Rutuli dant terga per agros. ipse neque auersos dignatur sternere morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum uestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna uirago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone reliquit; ipsa subit manibusque undantis flectit habenas cuncta gerens, uocemque et corpus et arma Metisci. nigra uelut magnas domini cum diuitis aedes peruolat et pennis alta atria lustrat hirundo pabula parua legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus uacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque uolans obit omnia curru, iamque hic germanum iamque hic ostentat ouantem nec conferre manum patitur, uolat auia longe. haud minus Aeneas tortos legit obuius orbis, uestigatque uirum et disiecta per agmina magna uoce uocat. quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptauit equorum, auersos totiens currus Iuturna retorsit. heu, quid agat? uario nequiquam fluctuat aestu, diuersaeque uocant animum in contraria curae. huic Messapus, uti laeua duo forte gerebat lenta, leuis cursu, praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens derigit ictu. substitit Aeneas et se collegit in arma poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit uertice cristas. tum uero adsurgunt irae, insidiisque subactus, diuersos ubi sensit equos currumque referri, multa Iouem et laesi testatus foederis aras iam tandem inuadit medios et Marte secundo terribilis saeuam nullo discrimine caedem suscitat, irarumque omnis effundit habenas. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diuersas obitumque ducum, quos aequore toto inque uicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? tanton placuit concurrere motu, Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc uenientem cuspide longa, hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae; hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuuenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera, conductaque pater tellure serebat. ac uelut immissi diuersis partibus ignes arentem in siluam et uirgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia uinci pectora, nunc totis in uulnera uiribus itur. Murranum hic, atauos et auorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter prouoluere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu, eripuit Turno, nec di texere Cupencum Aenea ueniente sui: dedit obuia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. te quoque Laurentes uiderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo. occidis, Argiuae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum euersor Achilles; hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum. totae adeo conuersae acies omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae, pro se quisque uiri summa nituntur opum ui; nec mora nec requies, uasto certamine tendunt. Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit iret ut ad muros urbique aduerteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. ille ut uestigans diuersa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. continuo pugnae accendit maioris imago: Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum concurrit legio, nec scuta aut spicula densi deponunt. celso medius stans aggere fatur: 'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et uicti parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. scilicet exspectem libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque uelit concurrere uictus? hoc caput, o ciues, haec belli summa nefandi. ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur; scalae improuiso subitusque apparuit ignis. discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas, magnaque incusat uoce Latinum testaturque deos iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. exoritur trepidos inter discordia ciuis: urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem; arma ferunt alii et pergunt defendere muros, inclusas ut cum latebroso in pumice pastor uestigauit apes fumoque impleuit amaro; illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; uoluitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, uacuas it fumus ad auras. Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. regina ut tectis uenientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta uolare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni, infelix pugnae iuuenem in certamine credit exstinctum et subito mentem turbata dolore se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. quam cladem miserae postquam accepere Latinae, filia prima manu flauos Lauinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit, resonant late plangoribus aedes. hinc totam infelix uulgatur fama per urbem: demittunt mentes, it scissa ueste Latinus coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam puluere turpans. Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum. attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem, arrectasque impulit auris confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. 'ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu? quisue ruit tantus diuersa clamor ab urbe?' sic ait, adductisque amens subsistit habenis. atque huic, in faciem soror ut conuersa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima uiam uictoria pandit; sunt alii qui tecta manu defendere possint. ingruit Aeneas Italis et proelia miscet, et nos saeua manu mittamus funera Teucris. nec numero inferior pugnae neque honore recedes.' Turnus ad haec: 'o soror, et dudum agnoui, cum prima per artem foedera turbasti teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo demissam tantos uoluit te ferre labores? an fratris miseri letum ut crudele uideres? nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem? uidi oculos ante ipse meos me uoce uocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti uulnere uictum. occidit infelix ne nostrum dedecus Vfens aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? terga dabo et Turnum fugientem haec terra uidebit? usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes, este boni, quoniam superis auersa uoluntas. sancta ad uos anima atque istius inscia culpae descendam magnorum haud umquam indignus auorum.' Vix ea fatus erat: medios uolat ecce per hostis uectus equo spumante Saces, aduersa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: 'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum. fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum excidioque daturum, iamque faces ad tecta uolant. in te ora Latini, in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus quos generos uocet aut quae sese ad foedera flectat. praeterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant acies. circum hoes utrimque phalanges stant densae strictisque seges mucronibus horret ferrea; tu currum deserto in gramine uersas.' obstipuit uaria confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia uirtus. ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbis ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata uolutus ad caelum undabat uertex turrimque tenebat, turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instrauerat altos. 'iam iam fata, soror, superant, absiste morari; quo deus et quo dura uocat Fortuna sequamur. stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est, morte pati, neque me indecorem, germana, uidebis amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.' dixit, et e curru saltum dedit ocius aruis perque hostis, per tela ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. ac ueluti montis saxum de uertice praeceps cum ruit auulsum uento, seu turbidus imber proluit aut annis soluit sublapsa uetustas; fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, siluas armenta uirosque inuoluens secum: disiecta per agmina Turnus sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, significatque manu et magno simul incipit ore: 'parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini. quaecumque est fortuna, mea est; me uerius unum pro uobis foedus luere et decernere ferro.' discessere omnes medii spatiumque dedere. At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit laetitia exsultans horrendumque intonat armis: quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque niuali uertice se attollens pater Appenninus ad auras. iam uero et Rutuli certatim et Troes et omnes conuertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus ingentis, genitos diuersis partibus orbis, inter se coiisse uiros et cernere ferro. atque illi, ut uacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido coniectis eminus hastis inuadunt Martem clipeis atque aere sonoro. dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant, fors et uirtus miscetur in unum. ac uelut ingenti Sila summoue Taburno cum duo conuersis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt, pauidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum, mussantque iuuencae quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa ui uulnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lauant, gemitu nemus omne remugit: non aliter Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diuersa duorum, quem damnet labor et quo uergat pondere letum. Emicat hic impune putans et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis frangitur in medioque ardentem deserit ictu, ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit; postquam arma dei ad Volcania uentum est, mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu dissiluit, fulua resplendent fragmina harena. ergo amens diuersa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis; undique enim densa Teucri inclusere corona atque hinc uasta palus, hinc ardua moenia cingunt. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede feruidus urget: inclusum ueluti si quando flumine nactus ceruum aut puniceae saeptum formidine pennae uenator cursu canis et latratibus instat; ille autem insidiis et ripa territus alta mille fugit refugitque uias, at uiuidus Vmber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est; tum uero exoritur clamor ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis nomine quemque uocans notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim leuia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de uita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim uenerabile lignum, seruati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti diuo et uotas suspendere uestis; sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta radice tenebat. incubuit uoluitque manu conuellere ferrum Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu non poterat. tum uero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum Terra tene, colui uestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' dixit, opemque dei non ca**a in uota uocauit. namque diu luctans lentoque in stirpe moratus uiribus haud ullis ualuit discludere morsus roboris Aeneas. dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. quod Venus audaci nymphae indignata licere accessit telumque alta ab radice reuellit. olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulua pugnas de nube tuentem: 'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? mortalin decuit uiolari uulnere diuum? aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?) ereptum reddi Turno et uim crescere uictis? desine iam tandem precibusque inflectere nostris, ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent. uentum ad supremum est. terris agitare uel undis Troianos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus; sic dea summisso contra Saturnia uultu: 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas, Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede uideres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri suasi et pro uita maiora audere probaui, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum; adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita diuis. et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubiis pacem felicibus (esto) component, cum iam leges et foedera iungent, ne uetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque uocari aut uocem mutare uiros aut uertere uestem. sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala uirtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' olli subridens hominum rerumque repertor: 'es germana Iouis Saturnique altera proles, irarum tantos uoluis sub pectore fluctus. uerum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod uis, et me uictusque uolensque remitto. sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate uidebis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit; interea excedit caelo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse uolutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. dic*ntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu, paribusque reuinxit serpentum spiris uentosasque addidit alas. hae Iouis ad solium saeuique in limine regis apparent acuuntque metum mortalibus aegris, si quando letum horrificum morbosque deum rex molitur, meritas aut bello territat urbes. harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit: illa uolat celerique ad terram turbine fertur. non secus ac neruo per nubem impulsa sagitta, armatam saeui Parthus quam felle ueneni, Parthus siue Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petiuit. postquam acies uidet Iliacas atque agmina Turni, alitis in paruae subitam collecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras— hanc uersa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque euerberat alis. illi membra nouus soluit formidine torpor, arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem agnouit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: 'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuuare? aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem arte morer? talin possum me opponere monstro? iam iam linquo acies. ne me terrete timentem, obscenae uolucres: alarum uerbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iouis. haec pro uirginitate reponit? quo uitam dedit aeternam? cur mortis adempta est condicio? possem tantos finire dolores nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras! immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?' tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluuio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum, et saeuo sic pectore fatur: 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? non cursu, saeuis certandum est comminus armis. uerte omnis tete in facies et contrahe quidquid siue animis siue arte uales; opta ardua pennis astra sequi clausumque caua te condere terra.' ille caput qua**ans: 'non me tua feruida terrent dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus litem ut discerneret aruis. uix illum lecti bis s** ceruice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus; ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemue manu saxumue immane mouentem; genua labant, gelidus concreuit frigore sanguis. tum lapis ipse uiri uacuum per inane uolutus nec spatium euasit totum neque pertulit ictum. ac uelut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam auidos extendere cursus uelle uidemur et in mediis conatibus aegri succidimus; non lingua ualet, non corpore notae sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur: sic Turno, quacumque uiam uirtute petiuit, successum dea dira negat. tum pectore sensus uertuntur uarii; Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit, nec quo se eripiat, nec qua ui tendat in hostem, nec currus usquam uidet aurigamue sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. murali concita numquam tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti dissultant crepitus. uolat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbis; per medium stridens transit femur. incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit mons circum et uocem late nemora alta remittunt. ille humilis supplex oculos dextramque precantem protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor) Dauni miserere senectae et me, seu corpus spoliatum lumine mauis, redde meis. uicisti et uictum tendere palmas Ausonii uidere; tua est Lauinia coniunx, ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis Aeneas uoluens oculos dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, uictum quem uulnere Turnus strauerat atque umeris inimicum insigne gerebat. ille, oculis postquam saeui monimenta doloris exuuiasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc uulnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' hoc dicens ferrum aduerso sub pectore condit feruidus; ast illi soluuntur frigore membra uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.