Publius Vergilius Maro - Aeneid 8.86-279 lyrics

Published

0 370 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid 8.86-279 lyrics

Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. ergo iter inceptum celerant rumore secundo: 90 labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus, variisque teguntur 95 arboribus, viridisque secant placido aequore silvas. sol medium caeli conscenderat igneus orbem cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Evandrus habebat. 100 ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105 tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitos incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas 110 sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse, et procul e tumulo: 'iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias? quo tenditis?' inquit. 'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?' tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115 paciferaeque manu ramum praetendit olivae: 'Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Evandrum petimus. ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 120 obstipuit tanto percussus nomine Pallas: 'egredere o quicumque es' ait 'coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit; progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. 125 Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: 'optime Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 130 sed mea me virtus et sancta oracula divum cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem. Dardan*s, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, 135 advehitur Teucros; Electram maximus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbis. vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 140 idem Atlas generat caeli qui sidera tollit. sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. his fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. 145 gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant nihil afore credunt quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant, et mare quod supra teneant quodque adluit infra. accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello 150 pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. tum sic pauca refert: 'ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! ut verba parentis 155 et vocem Anchisae magni vultumque recordor! nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum Salamina petentem protinus Arcadiae gelidos invisere finis. tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 160 mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram; accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. 165 ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam, frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, 170 auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 175 pocula gramineoque viros locat ipse sedili, praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno. tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris 180 dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant. uescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Evandrus ait: 'non haec sollemnia nobis, 185 has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190 disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. hic spelunca fuit vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; semperque recenti 195 caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. huic monstro Volcan*s erat pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. attulit et nobis aliquando optantibus aetas 200 auxilium adventumque dei. nam maximus ultor tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. at furis Caci mens effera, ne quid inausum 205 aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas. atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum 210 indiciis raptor saxo occultabat opaco; quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis 215 impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. hic vero Alcidae furiis exarserat atro felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum 220 robur, et aerii cursu petit ardua montis. tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. ut sese inclusit ruptisque immane catenis 225 deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. ter totum fervidus ira 230 lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. stabat acuta silex praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. 235 hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avulsam solvit radicibus, inde repente impulit; impulsu quo maximus intonat aether, dissultant ripae refluitque exterritus amnis. 240 at specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae, non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum 245 cernatur, trepident immisso lumine Manes. ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit, omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. 250 ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris. 255 non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus, et angit inhaerens 260 elisos oculos et siccum sanguine guttur. panditur extemplo foribus domus atra revulsis abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo 265 terribilis oculos, vultum villosaque saetis pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis. ex illo celebratus honos laetique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri 270 hanc aram luco statuit, quae maxima semper dicetur nobis et erit quae maxima semper. quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris, communemque vocate deum et date vina volentes.' 275 dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit, et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur.