Publius Vergilius Maro - Aeneid 6. 854-887 lyrics

Published

0 229 0

Publius Vergilius Maro - Aeneid 6. 854-887 lyrics

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: 'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855 ingreditur victorque viros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' atque hic Aeneas (una namque ire videbat 860 egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu) 'quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso! 865 sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis: 'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata nec ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago 870 visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. quantos ille virum magnam Mauortis ad urbem campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos 875 in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. heu pietas, heu prisca fides invictaque bello dextera! non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem 880 seu spumantis equi foderet calcaribus armos. heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis, et fungar inani 885 munere.' sic tota pa**im regione vagantur aeris in campis latis atque omnia lustrant.