Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit: “At tibi pro scelere,” exclamat, “pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere vultus. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.” Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: “Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere.” Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, avulsumque umeris caput et sine nomine corpus. Works Cited Austin, R. G. P. Vergili Maronis Aeneidos Liber Secundus. Oxford: Clarendon Press, 1964. Print. Berardo, Janet A. Familial Transcendence as Exemplified by Pietas in the Aeneid. Diss. Walden University, 2002. Ann Arbor: UMI, 2003. ProQuest. Web. 9 Sept. 2014. Bowie, A. M. “Allegory and History in the Aeneid.” The Cla**ical Quarterly 40.2 (1990): 470-81. JSTOR. Web. 9 Sept. 2014. Lee, M. Owen. Fathers and Sons in Vergil's Aeneid: Tum Genitor Natum. Albany: State U of New York P, 1979. Print. Mills, Donald H. “Vergil's Tragic Vision: The d**h of Priam.” The Cla**ical World 72.3 (1978): 159-66. JSTOR. Web. 12 Sept. 2014. Sklenář, Robert John. “The d**h of Priam: Aeneid 2.506-558.” Hermes 118 (1990): 67-75. JSTOR. Web. 9 Sept. 2014.