PUBLIUS OVIDIUS NASO - Epistulae Ex Ponto II. I. Germanico lyrics

Published

0 234 0

PUBLIUS OVIDIUS NASO - Epistulae Ex Ponto II. I. Germanico lyrics

Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi, languida quo fessi uix uenit aura Noti. Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui: iam minus hic odio est quam fuit ante locus. Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum5 uidi fortunae uerba dedique meae. Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, uelle potest cuiuis haec tamen una dari. Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, tristitiam poni per sua festa iubent.10 Denique, quod certus furor est audere fateri, hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar. Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet. Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba15 numen et inuita saepe iuuamur ope. Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili sunt mea: priuati nil habet illa domus. Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi incluso mediis est mihi pompa Getis!20 Indice te didici nuper uisenda coisse innumeras gentes ad ducis ora sui, quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam uix habuisse locum. Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante25 fuderit adsiduas nubilus auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum cum populi uultu conueniente die atque ita uictorem cum magnae uocis honore bellica laudatis dona dedisse uiris30 claraque sumpturum pictas insignia uestes tura prius sanctis inposuisse focis Iustitiamque sui caste placa**e parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit, felix adiectum plausibus omen35 saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento uersos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata uiris fluminaque et montes et in altis proelia siluis armaque cum telis in strue mixta sua40 deque tropaeorum quod sol incenderet auro aurea Romani tecta fuisse fori totque tulisse duces captiuos addita collis uincula paene hostis quot satis esse fuit. Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt,45 in quibus et belli summa caputque Bato. Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, cum uideam mitis hostibus esse deos? Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor oppida sub titulo nominis isse tui50 atque ea te contra nec muri mole nec armis nec satis ingenio tuta fuisse loci. Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, sint modo uirtuti tempora longa tuae. Quod precor eueniet—sunt quaedam oracula uatum—,55 nam deus optanti prospera signa dedit. Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma uidebit equis maturosque pater nati spectabit honores gaudia percipiens quae dedit ipse suis.60 Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque maxime, dicta tibi uaticinante nota. Hunc quoque carminibus referam forta**e triumphum, sufficiet nostris si modo uita malis, inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas65 abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. Quae si me saluo dabitur tua laurea templis, omina bis dices uera fuisse mea.