Oerb. - Fam. Romana 7.1 lyrics

Published

0 463 0

Oerb. - Fam. Romana 7.1 lyrics

Ecce Marcus et Quintus ante ostium Villae. Pueri Iulium expectant. Mater non est apud filios, ea in peristylo est; illic virorum suum expectat. Aemilia laeta non est, quia Iulius abest; nam Aemilia virorum suum amat. Ubi est Iulia? In cubiculo suo est. Iulia, quae sola est illic, rosam ante nasum tenet. Puella lacrimat: in oculis eius sunt lacrimae. Iulia speculum sumit et ante oculos tenet. Puella se in speculo videt et se interrogat: "Estne foedus nasus meus?" Nasus eius autem formsus non est. Iulia rursus lacrimat. Syra ostium cubiculum pulsat. Iulia:"Intra!" Syra ostium aperit et in cubiculum intrat, neque ostium post se claudit. Iulia Syra post se in speculo videt. Syra non videt lacrimas Iuliae, nam puella se non verit. Syra: "O, hic est mea puella. Veni in hortum, Iulia!" Iulia imperat: "Claude ostium!" Ancilla paret. Iulia: Num nasus meus foedus est, Syra?" Syra: "Foedus? Immo formosus est nasus tuus." Iulia se verit. Iam Syra lacrimas vidit. Syra: "Qiud est mea Iulia? Toge oculos! Es laeta! Nasus tuus tam formosus est quam meus." Iulia: "Sed nasus tuus non formosus est!" Syra: "Quid?Nonne formosus est nasus meus?" Iulia: "Immo foedus est!Ecce speculum, Syra." Iulia speculum tenet ante Syram, quae nasum suum in speculum videt.Ancilla oculos claudit et tacet.