Livy - Ab Urbe Condita Book 21.4 - Description of Hannibal lyrics

Published

0 90 0

Livy - Ab Urbe Condita Book 21.4 - Description of Hannibal lyrics

Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: [c] Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere [c]; eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri [c]. Dein brevi effecit ut pater in se minimum momentum ad favorem conciliandum esset [c]. Nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit [c]. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset [c]; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere [c]. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat [c]. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat [c]. Caloris ac frigoris patientia par [c]; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus [c]; vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora [c]; id quod gerendis rebus superesset quieti datum [c]; ea neque molli strato neque silentio accersita [c]; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt [c]. Vestitus nihil inter aequales excellens [c]; arma atque equi conspiciebantur [c]. Equitum peditumque idem longe primus erat: princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat [c]. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant [c]: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio [c]. Cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro duci esset praetermissa [c].