Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liver I, Pars VI lyrics

Published

0 161 0

Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liver I, Pars VI lyrics

Erant omnino itenera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum vix qua singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodan*s fluit, isque non nullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dic*nt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. v Kal. April., L. Pisone, A. Gabinio consulibus.