Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liber I, Pars V lyrics

Published

0 172 0

Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liber I, Pars V lyrics

Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia numero ad duodecim, vicos ad quadrigentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne praeterquam quod secum portaturi erant, comburunt, ut, domum reditionis spe sublata, paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauricis et Tulingis et Latovicis finitimis uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis, una cum eis proficiscantur, Boiosque qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnarant, receptos ad se socios sibi ascisc*nt.