Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liber IV, Pars XXV lyrics

Published

0 256 0

Julius Caesar - Commentarii de Bello Gallico: Liber IV, Pars XXV lyrics

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac summoveri iussit quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, "Desilite", inquit, "milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero." Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis primis navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus appropinquarunt.