G'en vois ai Roi. (Conductus Daniel:) Congaudentes celebremus natalis solemnia; Jam de morte nos redemit Dei sapientia. h*mo natus est in carne, qui creavit omnia, Nasciturum quem praedixit prophetae facundia. Danielis jam cessavit unctionis copia: Cessat regni Judaeorum contumax potentia. In hoc natalicio, Daniel, cum gaudio Te laudat haec contio. Tu Susannam liberasti de mortali crimine, Cum te Deus inspiravit sue sancto flamme. Testes falsos comprobasti reos accusamine; Bel draconem peremisti coram plebis agmine. Et te Deus observavit leonum voragine. Ergo sit laus Dei Verbe genito de Virgine. (Et Daniel regi:) Rex, in aetemum vive (Cui rex:) Quia novi te callidum, Totius regni providum, Te, Daniel, constituo, Et summum locum tribuo. (Et DANIEL Regi:) Rex, mihi si credideris, Per me nil mali feceris. (Tunc rex faciet eum sedere juxta se, et alii consiliari Danieli invidentes, quia gratior erit Regi, aliis in consilium ductis, ut Danielem interficiant, dicent Regi:)