Ad honorem tui, Christe, Danielis ludus iste in Belvaco est inventus, et invenit hunc juventus. (Dum venerit Rex Balthasar, PRINCIPES SUI cantabunt ante eum hanc prosam:) Astra tenenti cunctipotenti turba virilis Et puerilis contio piaudit. Nam Danielem multa fidelem et subiisse atque tulisse firmiter audit. Convocat ad se rex sapientes, grammata dextrae quid sibi dicant, enucleantes. Quae quia scribae non potuere solvere regi, illico muti conticuere. Sed Danieli scripta legenti mox patuere, quae prius illis clausa fuere. Quem quia vidit prevaluisse Balthasar illis, fertur in aula praeposuisse. Causa reperta non satis apta destinat illum ore leonum dilacerandum. Sed, Deus, illos ante malignos in Danielem tunc voluisti esse benignos. Huic quoque panis, ne sit inanis, mittitur a te praepete vate prandia dante. (Tunc ascendat Rex in sedium, et SATRAPAE ei applaudentes dicant:) Rex, in aeternum vive! (Et rex aperiet os suum dicens) Vos qui paretis meis vocibus, afferte vasa meis usibus, quae templo pater meus abstulit, Judaeam graviter cum perculit.