Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est: hoc est, uritur et loquitur.