Varus me meus ad suos amores visum duxerat e foro otiosum, scortillum, ut mihi tum repente visum est, non sane illepidum neque invenustum. huc ut venimus, incidere nobis sermones varii, in quibus, quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus esse nec cohorti cur quisquam caput unctius referret, praesertim quibus esset irrumator praetor, nec faceret pili cohortem. 'at certe tamen,' inquiunt 'quod illic natum dicitur esse, comparasti ad lecticam homines.' ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, 'non' inquam 'mihi tam fuit maligne, ut, provincia quod mala incidisset, non possem octo homines parare rectos.' at mi nullus erat nec hic neque illic, fractum qui veteris pedem grabati in collo sibicollocare posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, 'quaeso' inquit, 'mihi, mi Catulle, paulum istos commoda: nam volo ad Serapim deferri.' 'mane' inquii puellae, 'istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio: meus sodalis - Cinna est Gaius - is sibi paravit. verum, utrum illius an mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male et molesta vivis per quam non licet esse neglegentem.'