at pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit laetitia exsultans horrendumque intonat armis: 700 quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant 705 moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus ingentes, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, 710 procursu rapido proiectis eminus hastis invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant, fors et virtus miscetur in unum. ac velut ingenti Sila summove Taburno 715 cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa vi vulnera miscent 720 cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit: non aliter Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances 725 sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum. emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit; exclamant Troes trepidique Latini, 730 arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis frangitur in medioque ardentem deserit ictu, ni fuga subsidio subeat. fugit ocior euro ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos 735 conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci; idque diu, dum terga dabant palantia Teucri suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est, mortalis mucro, glacies ceu futtilis, ictu 740 dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes; undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745 nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti si quando flumine nactus cervum aut puniceae saeptum formidine pennae 750 venator cursu canis et latratibus instat; ille autem insidiis et ripa territus alta mille fugit refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. 755 tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur 760 exitium, si quisquam adeat, terretque trementes, excisurum urbem minitans et saucius instat. quinque orbes explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
praemia, sed Turni de uita et sanguine certant. 765 Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur: 'quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? non cursu, saevis certandum est comminus armis. 890 verte omnes tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; opta ardua pennis astra sequi clausumque cava te condere terra.' ille caput qua**ans: 'non me tua fervida terrent dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.' 895 nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus litem ut discerneret arvis. vix illum lecti bis s** cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus; 900 ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve man*s saxumve immane moventem; genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. 905 tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri 910 succidimus; non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. tum pectore sensus vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem 915 cunctaturque metu letumque instare tremescit, nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto 920 eminus intorquet. murali concita numquam tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti dissultant crepitus. volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbes; 925 per medium stridens transit femur. incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit mons circum et vocem late nemora alta remittunt. ille humilis supplex oculos dextramque precantem 930 protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit; 'utere sorte tua. miseri te si qua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor) Dauni miserere senectae et me, seu corpus spoliatum lumine mavis, 935 redde meis. vicisti et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx, ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis Aeneas volvens oculos dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo 940 coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. ille, oculis postquam saevi monimenta doloris 945 exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit 950 fervidus; ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.