At parte ex alia, qua saxa rotantia late
intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, 365
aspera aquis natura loci dimittere quando
suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris;
'quo fugitis, socii? per vos et fortia facta,
per ducis Evandri nomen devictaque bella 370
spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
est via. qua globus ille virum densissimus urget,
hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 375
mortales; totidem nobis animaeque man*sque.
ecce maris magna claudit nos obice pontus,
deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?'
haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
Obvius huic primum fatis adductus iniquis 380
fit Lagus. hunc, vellit magno dum pondere saxum,
intorto figit telo, discrimina costis
per medium qua spina dabat, hastamque receptat
ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem, 385
dum furit, incautum crudeli morte sodalis
excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.
vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis, 390
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
indiscreta suis gratusque parentibus error;
at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas.
nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
te decisa suum, Laride, dextera quaerit 395
semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.