Ecce taberna romana, in qua gemmae et margaritae multae sunt. Cuius est haec taberna? Albini est. Albinus hanc tabernam habet. Qui tabernam habet tabernarius est. Albinus est tabernarius Roman*s qui gemmas et margaritas vendit. Alii tabernarii libros vendunt, alii mala et pira, alii rosas et lilia.
Gemmae et margaritae sunt ornamenta. Anulus cum gemma onamentum pulchrum est. Etiam linea cum margaritis ornamentum est. Linea sine margaritis non est ornamentum!
Multae feminae quae in hac via ambulant ante tabernam Albini consistunt, nam feminae ornamentis delectantur. Eae quae magnam pecuniam habent multa ornamenta emunt. Quae nullam aut parvam pecuniam habent ornamenta aspiciunt tantum, non emunt. Etiam viri multi ad hanc tabernam adeunt. qui magnam pecuniam habent ornamenta emunt et feminis dant; ceteri rursus abeunt. Feminae quarum viri magnam pecuniam habent multa ornamenta a viris suis accipiunt.
Aemilia, cuius vir pecuniosus est, multa ornamenta ab eo accipit. Aemilia anulum in digito et margaritas in collo multaque alia ornamenta habet. Anulus digitum Aemiliae ornat, magaritae collum eius ornat. Feminae gemmis et margaritis anulisque ornantur.
In via prope tabernam Albini vir et femina ambulant.
Qui vir et quae femina? Est Medus, qui cum Lydia , amica sua, ambulat. Medus est servus Iulii, sed dominus eius Romae non est.
Medus sine domino suo cum femina formosa in viis Romae ambulat. Lydia ornamentum pulchrum in collo habet. Quod ornamentum? Ornamentum quod Lydia habet est linea margaritarum. Collum Lydiae margaritis pulchris ornatur; Lydia autem nullum aliud ornamentum habet, quia pecuniosa non est, neque pecuniosus estamicus eius. ( Pecuniosus est qui magnam pecuniam habet)