aut aliae cuius desiderium insideat rei!
nec sibi enim quisquam tum se uitamque requirit,
cum pariter mens et corpus sopita quiesc*nt.
nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
nec desiderium nostri nos adficit ullum.
et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus
longe ab sensiferis primordia mortibus errant,
cum correptus h*mo ex somno se colligit ipse.
multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
si 'minus' esse potest quam quod nihil esse uidēmus.
maior enim turbae disiectus materiai
consequitur leto, nec quisquam expergitus exstat,
frigida quem semel est uitai pausa secuta.
denique si uocem rerum natura repente
mittat et hōc alicui nostrum sic increpet ipsa:
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
nam si grata fuit tibi uita ante acta priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in uas
commoda perfluxere atque ingrata interiere,
cur non, ut plenus uitae conuiua, recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?