De Rerum Natura 2.1-61 suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est. suave etiam belli certamina magna tueri [6] per campos instructa tua sine parte pericli. [5] sed nil dulcius est, bene quam munita tenere [7] edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios pa**imque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, [10] certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri. o miseras hominum mentes, o pectora caeca! qualibus in tenebris vitae quantisque periclis [15] degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque? ergo corpoream ad naturam pauca videmus [20] esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint. gratius interdum neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, [25] lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae [30] non magnis opibus iucunde corpora curant,
praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas. nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti [35] iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est. quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; si non forte tuas legiones per loca campi [40] fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis epicuri constabilitas, ornatas armis itastuas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae; mortisque timores [45] tum vacuum pectus linquunt curaque solutum. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis [50] versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas? omnis cum in tenebris praesertim vita laboret. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis [55] in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei [60] discutiant, sed naturae species ratioque.