Gratissima virginis species
quam decorat carnis mundicies,
usque centrum placasti intima
mei cordis plaga dulcissima,
intra stillans amoris spiritum
nescientem pectoris exitum.
Gratissime simili vulnere
peperisti mundum me ledere.
O regina, tuum amplectere
astringendo pectus cum ubere.
O rex regum oculum oculo
et os ori junge pro osculo
ac inspira verbum in labia
quo recepto fiat caro dia.
Vos qui admiramini
virgines, si virgini
pro ceteris eligende
dignati fuerimus
nubere, dum nupsimus
tanquam valde diligende.
Ista pulchra specie,
humilis manerie
ac opere virtuosa,
turpis vestrum alterea,
ausu nimis aspera
necon virtutes exosa.
Ista lux, vos nubila;
Ista velox aquila,
vos colubres gradientes;
Ista super eterna
regnat, vos in misera
valle languentis egentes.
Ista virgo regia
dulcis est amasia
mea sponsaque pia.
Rex ego sum, hec regina,
Quod tanta referimus?
Nos qui cuncta novimuss
dignam preelegimus
et ut rosam hanc pre spina.
Urgite vos igitur
quia tempus labitur
et mors nos persequitur,
huic servite. Hanc vocate,
quod si neglex eritis
illam non videbitis
gloriam quam cupitis.
Vos eia properate.