Furi cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulcre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis. nec mirum: bene nam valetis omnes, pulcre concoquitis, nihil timetis, non incendia, non graves rvinas, non facta impia, non dolos veneni, non casus alios periculorum. atque corpora sicciora cornu aut siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione.
quare non tibi sit bene ac beate? a te sudor abest, abest saliva, mucusque et mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi purior salillo est, nec toto decies cacas in anno; atque id durius est faba et lapillis. quod tu si manibus teras fricesque, non umquam digitum inquinare posses haec tu commoda tam beata, Furi, noli spernere nec putare parvi, et sestertia quae soles precari centum desine: nam sat es beatus.