Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, h*mo est venustus et dicax et urban*s, idemque longe plurimos facit versus. puto esse ego illi milia aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto relata: cartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora rubra membranae, derecta plumbo et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et urban*s Suffenus unus caprimulgus aut fossor rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut si quid hac re scitius videbatur, idem infaceto est infacetior rure, simul poemata attigit, neque idem umquam aeque est beatus ac poema cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re videre Suffenum possis. suus cuique attributus est error; sed non videmus manticae quod in tergo est.