Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam: nam simul es, iocaris una, haerens ad latus omnia experiris. frustra: nam insidias mihi instruentem
tangam te prior irrumatione. atque id si faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire me me puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed irrumatus.