Vite perdite me legi subdideram, minus licite dum fregi, quod voveram; sed ad vite vesperam corrigendum legi, quicquid ante perperam puerilis egi. Rerum exitus dum quero discutere, falsum penitus a vero discernere, falso fallor opere, bravium si spero me virtutum metere, vitia dum sero. Non sum duplici perplexus itinere, nec addidici reflexus a venere, nec fraudavi temere coniugis amplexus; Dalidam persequere, ne fraudetur s**us! Famem siliqua porcorum non abstulit, que ad lubrica errorum me contulit. sed scriptura consulit, viam intrem morum, que prelarga protulit pabula donorum. Dum considero, quid Dine contigerit, finem confero rapine quis fuerit; scio: vix evaserit mens corrupta fine, diu quam contraxerit, maculam sentine. Preter meritum me neci non dedero, si ad vomitum, quem ieci, rediero, nec a verbo aspero liberum me feci, servus si serviero vitiorum feci. Vie veteris immuto vestigia, ire Veneris refuto per devia: via namque regia curritur in tuto; si quis cedit alia, semper est in luto. Beli solium, Sinonis astutiam, confer Tullium, Zenonis prudentiam: nil conferre sentiam, his abutens bonis, ni fugando fugiam Dalidam Samsonis. Ergo veniam de rei miseria ut inveniam de Dei clementia: hec et his similia quod peregi, rei sola parcens gratia miserere mei!